Non semper verum non numquam

November 11, 2008

Postridie iter postremo faciam, Gothlandiam, quae insula parva in Suecia est, non autem solus sed pulchra cum puella. Erit dulce. Quies duos dies, laetor. Non semper verum non numquam.

Salvi sitis omnes!

Quid Cato vere dixerit?

October 31, 2008

Certe non est num summa eadem mediocritate atque Cato sim, quis enim profecto, magnum post tempus, qualis fuerit aliquis, conperire possit? Fortasse ille vere non dixit eum praeterea censere Cartaginem esse delendam, vel potius cerevisiam bibendam.

Omnia perfecta vel potius praecepta?

October 30, 2008

Quae legenda sunt pro tentamine crastino perlegi, nescio autem num mihi feliciter eventurum sit. Providebo ut cras certe operam dem ut postea laetus animo bibere possim. De vita autem Caesaris Ciceronisque mihi etiam discendum est. Salvi sint omnes.

D.

Primum inscriptum

October 30, 2008

Haec est prima dies, qua hoc in diario scribo et num hoc facere me gaudeat, nondum scio. Quae, in his scribantur semper, miratus sum; de amicis, neccessariis aut amatis, vel potius de eventu diei? Cogitatus responsis reveniam. Cras tentamen latinum belli civilis habebo et postea festum feminae meae visitabo. Num mediocritate bibendum est?

Hello world!

October 30, 2008

Welcome to WordPress.com. This is your first post. Edit or delete it and start blogging!


Follow

Get every new post delivered to your Inbox.